I

REGESTVM

CLEMENTIS PAPAE V

REGESTVM

CLEMENTIS PAPAE V

EX VATICANIS ARCHETYPIS

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

LEONIS XIII PONTIFICIS MAXIMI

IVSSV ET MVNIFICENTIA

NVNC PRIMVM EDITVM

CVRA ET STVDIO _J

MONACHORVM ORDINIS S. BENEDICTI

ANNO MDCCCLXXXIV

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA VATICANA MDCCCLXXXV

P

5^2038

/

SS. DOMINO NOSTRO

LEONI PAPAE XIII

Beatissime Pater

Quae cogitata sapienter et provide a Te constituta sunt, ut historiae cultus Romae provehatur, ea partim laetos tulere fructus, partim spem faciunt uberioris bonorum copiae ad religionis de- cus et optimarum artium incrementum. lam enim ex voluntate Tua explicata per litteras a. d. XV Kalendas Septembris datas anno superiore ad tres viros Eminentissimos De-Lvca, Pitra, Hergenroether, patet volentibus aditus (caute occlusus antea) ad Pontificia Tabularia, unde nemo, cuius spectata sit fides et honestas, arcetur. Neque vero desunt plures qui vocibus Tui adhortantis, ut explorent monumenta vetustatis, impigre re- spondeant: idque eo libentius praestant, quod per leges a te latas de Vaticanis Tabulariis recte habendis, accedentibus curis viri Eminentissimi iisdem Praefecti, optime prospectum sit, ut qui ea celebrant, expedite et commode documenta perquirere possint et studia sua exercere. Ingens illa scriptorum voluminum vis, quae tandiu scientiae cupidos acuerat, belle prostat instructa, scite in ordinem digesta, indicibus descripta suis: nihil est quod inho- nesto sordescat pulvere, nihil quod suae non aptetur sedi, nihil

quod oculos manusque fugiat inquirentis. Quare docti viri qui hisce scientiae praeceptis utuntur, dum Decessorum Tuorum mi- rantur sollertiam, qua factum est ut ea pretiosa supellex per tot difficultates temporum et rerum discrimina ad nostram usque aeta- tem pervenerit, Tibi potissime se devinctos sentiunt, qui opes illas in commune bonum contulisti, et nullum curarum et munifi- centiae genus optimo Principe dignius existimasti, quam quod im- penditur, ut solida scientia floreat, et veritatem quaerentibus maiora quae possunt admoveantur lumina ac praebeantur subsidia.

At vero satis Tibi non fuit thesauros scientiae recludere, horta- tiones adhibere discendi cupidis, iisque manum tendere adiutricem: maius aliquid praestare voluisti. Probe nimium intellexeras, pate- factis hisce fontibus historicae veritatis, illustria hinc posse hauriri argumenta, quibus invicte a malignis obtrectationibus plurium Praedecessorum Tuorum fama, et Romanae Ecclesiae vindicetur decus. Erat itaque gravitatis Tuae prudens inire consilium quo id perficeretur. Neminem autem prae Te decebat illorum temeritati obsistere, qui Romanorum Pontificum nomini turpes gaudent notas

inurere, eosque gravibus criminationibus affectos in summam invi- diam adducere. Alia ex parte iure Tibi persuasum erat, nihil in hisce Tabulariis latere, quod Decessorum Tuorum memoriae la- bem inferre posset; immo plura ex hinc eruenda fore quae magnos eorum animos rei christianae procurationi intentos, laudem apud posteros immortalem meruisse ostenderent. Certam demum spem Te fovere oportebat fore ut, sinceris antiquitatis monumentis in medium prolatis, vituperatorum maledicta obruerentur, neque am- plius essent valitura ut deciperentur incauti: ea namque vis veritatis est ut, vix e suis educta latebris, sua luce niteat et intuentes al- liciat. Quas ob res certis lectisque viris negotium dedisti ut, rese- ratis Tabularii scriniis, acta Decessorum Tuorum eruerent, et in apricum ederent. Quod apprime rationi congruit aetatis nostrae, qua gentes florent omni humanitate excultae, penes quas antiqui- tatis studia maxime exercentur, constitutis cultorum historiae pa- triae societatibus, Tabulariis excussis, codicibus e situ depromptis, traditisque passim voce docentium diplomaticae et palaeographicae artis praeceptis ac doctrinis. Id Tibi explorate perspectum esse, alio

etiam indicio significasti, quum de Romanae Ecclesiae dignitate optime meritus, clericos praesertim ad illam studiorum rationem omni ope compelleres, ne sacerdotalis ordo in tam acri animorum contentione, iis qui eruditionis laudem sectantur, contemptui ac ludibrio sit.

Caeterum haud ambigimus quin incepta Tua ad Romani Pontificatus honorem tuendum feliciter cessura sint; illustria enim prostant exempla doctorum hominum etiam inter acatholicos, qui veri investigandi cupiditate ducti, Summorum quorumdam Pontifi- cum res gestas perquirere, adeoque documenta accurate scrutari et expendere aggressi sunt. Ex horum studiis tanta facta est senten- tiarum mutatio, ut in quos maxima conflata fuerat invidia, IUi penes historiae cultores singularem gratiam inierint. In hoc numero cer- nimus viros sanctissimos Gregorium VII, Innocentium III, Bo- nifacium VIII, saepe ad haec usque tempora vituperatos, quasi principum iuribus et bono rei publicae infestos; qui nunc, convicio in laudem converso, velut iustitiae adsertores fortissimi suspiciun- tur. Faustis itaque ominibus rem adortus pietate dignam et sa-

pientia Tua, eo praecipuas convertisti curas ut Vaticana Regesta vulgarentur , quippe quae, prae caeteris, consilia referunt et cogitata Romanorum Pontificum, et animorum quasi imaginem verbis ex- pressam exhibent legenti; ex his insuper plura manant in rem lit- terariam commoda et mirifice illustratur historia. Haec Regesta edenda nobis S. Benedicti alumnis demandasti, quibus nihil accidere potuit optabilius; praeclara enim oblata est occasio, ut possimus maiorum nostrorum in hisce studiis servare instituta et vestigia persequi. Quidquid operi nostro usui foret liberaliter decrevisti, sedulo prospiciens, ne qua nobis opportuna subsidia deessent. Potis- simum autem inter ea- subsidia ducimus, quod Eminentissimos Cardinales Pitra, Hergenroether, Pecci, Bartolini, Parocchi, quos Tuis hac in re consiliis elegisti administros, nobis adsignaveris patronos; qui nos doctrina monent, auctoritate erigunt, humanitate recreant. Verum magnitudine benehcii Tui, quod, altius quam quisque retur, in pectora nostra descendit, nos, licet alacres ad haben-

dam gratiam, ad referendam omnino impares reddidisti. Faxit Devs nos ita creditum obire munus, ne ex defectione virium aut nos

Regestum Clementis Papae V. b

operis suscepti pudeat, aut Te Tuae erga nos indulgentiae et fidu- ciae poeniteat. Studium certe dicto parendi Tuo nobis non defuit; eiusque pignus habeto primum Clementis Papae V Regesti volu- men, quod Tibi venerabundi sistimus, ut maiestate nobilitatum nominis Tui in lucem prodeat, et auspiciis commendatum Tuis honestius excipiatur.

Demum vota fundentes, ut ea res Tibi, Pater Sanctissime, Beati Petri Sedi, rei litterariae universae ac nobis benevertat, abs Te peti- mus, ut nos pedibus provolutos Tuis Apostolica benedictione pro- sequi ne dedigneris.

Sanctitatis Tvae •

Humillimi et Obsequentissimi in Christo Filii Aloisivs Tosti Abbas Congr. Casinensis O. S. B., Ab-

batiae Montis Casini, Vice-Archivista S. Sedis. Gregorivs Palmieri O. S. B., Abbatiae S. Paulli extra

Vrbem, Custos Archivi Vaticani, loHANNES Sarcander Franciscvs Navratil O. S. B.,

Abbatiae Raigradiensis in Moravia. Carolvs Aloisivs Stastny O. S. B., Abbatiae Raigra-

diensis in Moravia. Anselmvs M. Caplet O. S. B., Abbatiae Montis Casini.

PROLEGOMENA

PROLEGOMENA

Clementis Papae V Regestum in lucem edituri, operae pretium exis- timavimus de papalium Regestorum numero, partitione, forma, actis quibus ea constant, de variis discriminibus et casibus, quibus saeculorum lapsu fuerunt obnoxia, ac tandem de eorum integritate et authenticitate lectorem breviter admonere.

A regerendo Regestis nomen inditum; eaque conficientes Regendarii quandoque appellabantur : eoque sunt nomine vocata, quod epistolae et acta quaeque in seriem ordinatim in unum regererentur. Huiusmodi ha- bemus, praeter papalia Regesta, Regestum Farfense, auctore Gregorio Cati- nensi, monasterii Farfensis alumno et monacho, Sublacense, et Abbatiae Casinensis, Petri Diaconi, S. Angeli in Formis^ Bernardi Abbatis Regesta, et alia.

I. Quae autem Pontificum Regesta proprie vulgoque appellamus, ab eorum scriptoribus quandoque Regestra et etiam Registra (itaHce Registri), inclinatae latinitatis voce, nuncupata fuere, ut videre est in fronte plurium Regestorum cum antiquiorum tum recentiorum. Legimus enim, Rotulus seu Regestrum litteraruin, Regestrum Epistolarum Innocentii IV, Regestrum, et aliquando etiam Registrum domini Clementis Papae V, Leonis X, et aliorum. Pius IV Regestra nominat in Brevi ad Cardinalem Amuhum sub die 15 lunii 1565'. Patet enim huiusmodi scripturarum nomen derivatum ab iis, qui ex eorum officio Registratores appellabantur. Successu temporis factum est ut Pontificum monumentorum cohectanea, indiscriminatim Rc- gesta et Regestra inscriberentur. Regesta quidem a regere^tdo, quia sparsae scripturae in unum veluti locum vel codicem, aut etiam in plura continentia

' Arch. Vat. Arm. XLII, vol. 22, p. 397.

XIV

Prolegomena

volumina regerebantur \ Et adeo indubium est Regestum notionem prae- seferre collectanearum, ut ipse thesaurus fisci, inclinata latinitate, Regeshmi diceretur ^ Regestra autem seu Registra dicuntur a registrando, infimae latinitatis vocabulo, quia Registratores Bullas, Brevia et huiusmodi, quorum

thecam vel scrinium, retroactis praesertim temporibus, vel quae ad Rege- storum antiquitatem aut originem pertinent, cum de illis tantum Regestis quae ob oculos nostros versantur, loqui consiHum sit. Non arduum quidem esset ex ethnicorum scriptis, ex antiquis ConciHis, ex priscorum Pontificum vitis, ex Hieronymi, Augustini, Gregorii Magni ahorumque plurimorum ht- teris, aut etiam novissimorum Scriptorum elucubrationibus, multa congerere et in haec nostra derivare prolegomena, quae ad rem perbehe facerent. Ne autem in eruditionis iactantiae notam incurramus, rem disputationibus et controversiis refertam consulto missam facimus, eruditisque viris discu- tiendam enucleandamque permittimus.

' Iso Magister in Glossis ait « Regestum vocatur liber continens memorias aliorum librorum « et epistolas in unum coUectas : et dicitur Regestum, quasi iterum gestum. » Apud Vopiscvm in Probo, 2. legimus «'Vsus sum etiam Regestis Scribarum porticus porphyreticae, actis etiam Senalus ac « Populi. » Et in praefatione Codicis Theodosii Imperatoris « quae in Regestis diversorum officiorum « relata sunt. » Idem pluries occurrit in Codice lustiniani.

^ Gregorivs Turonensis, hist. lib. 9, cap. 9. « Tanta in illius thesauris reperiunt, quanta nec « in ipso aerarii publici Regesto poterant inveniri. » Et cap. 10 « Multitudo autem auri argentique ac « diversarum specierum in eius Regestis reperta est. »

3 Apud eumdem Isonem legimus « Regestum, lohannes Scotus Registron dicebat. » Et Ducange. « Edicta Principum in Curiis supremis Regestra seu Registra dicimus. » Videsis CviACiVM lib. 15; Petrvm Fabrvm ad leg. 92, de regulis iuris, et alios.

Qui vero Regesti nomen a rebus gestis derivare censent, haud bene coniiciunt; licet enim inter Regesta et res gestas quaedam sit vocum consonantia, Regestorum tamen nomen a rebus gestis etymologice derivare nuUa suadet ratio. Apud Colvmellam, lib. 2, c. 3. Regestum, est acervus terrae effossus. « Resolutaque humus quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitu- « dinem reponitur ». Apud Ovidivm (^Met. XI, 188) est terra in pristinum locum ingesta. « Indiciumque « suae vocis, tellure regesta, Obruit, et scroblbus tacitus discedit opertis » . Q vintilianvs 2,11 sub finem « Ex diversis congesta oratio cohaerere non potest, similisque est commentariis puerorum in « quos ea quae, aliis declamantibus, laudata sunt, regerunt » . Et licet verum sit, de quo nemo dubitat, in Pontificum Regestis eorum res gestas aliquo sensu contineri, verissimum etiam fatendum est nullum inter Regesta et res gestas etymologicum derivationis nexum intercedere. Idque luce clarius patet, sive una sive altera, qua Regesti nomen constat, pars inspiciatur. IUud enim re, non est a voce res, qua aliquid significatur, sed est mera vox duplicativa, qua innuitur renovatio seu duplicatio actionis expressae per verbum quod afficit. Sic dicimus referre, regerere, rescribere, revisere, et aHa id generis quamplurima. Itaque Regestum significat scripturas denuo exaratas et in libros gestas, ingestas, iUatas.

Gestum vero, quod altera pars nominis Regesti est, a verbo gerere derivare, liquido patet. Verbum zxxXavo. gerere duplicem habet significationem ; alteram primitivam et propriam, alteram minus propriam et derivatam. luxta priorem significationem, gerere idem est ac ferre, inferre, portare: iuxta posteriorem, idem est ac agere aut facere, sed metaphorice ; ut bellum, munus gerere, et huiusmodi. Regestum porro

Prolegomena

XV

Si Regesti nomen usurpare mens esset ad significanda collectanea quae- cumque in Vaticano asservata Archivo, ad Pontifices aliquatenus spectantia, vel ex eorum duplici potestate manantia, plusquam tria millia discurrenda nobis essent volumina. Quod si extra Vaticani Archivi septa oculos con- vertimus, plura eorum milHa cum spirituaHum tum civilium negotiorum occurrunt. Cum vero de Regestis tantum in Vaticano Archivo servatis loqui propositum nobis sit, ea nunc enarranda aggredimur.

II. Regesta papalia, in Vaticano Tabulario recondita, 2440 recensentur, quae in duas praecipuas discriminantur series. Prima complectitur Regesta Vaticana proprie dicta, in aula eius media locata, a num. i ad 2038 ; altera

a verbo gerere manat, non iuxta hanc postremam et impropriam significationem , quasi res gestas innuat, sed iuxta primam ac propriam, quia, ut diximus, scripturas in unum codicem ingestas aut conlatas significat.

Item Regestum non a rebus gestis sed a scripturis regerendis derivare, ex eo etiam coUigere licet, quod saepe, sive in antiquioribus sive in recentioribus codicibus, pro Regesto, regestrum reperimus. lam vero si Regestum a rebus gestis dictum quis contendat, numquam quomodo in regestum illud r irrepserit, poterit deprehendi. lure autem in Regestris illud r locum obtinet, si Regestum a scri- pturis regerendis ortum dicamus; quia, dum regeruntur aut congeruntur, registrantur. Si vero Re- gestum esset a rebus gestis, codices qui eas continent, non neutro genere Regesta, aut singulariter Regestum, sed pluraliter Resgestae inscripti fiiissent. Accedit quod praeclarorum virorum res gestae, non Regestis, sed historiis annalibusque consignantur. Quis enim Taciti Annales, vel Livii Historias pdpuli romani res gestas referentes, Regesti nomine unquam inscripsit? Quod si rerum gestarum narrationes Regesta dixerimus, tot erunt alicuius Regesta quot rerum ab eo gestarum narratores. Exploratum est denique rerum gestarum nomine, non acta quaeque significari ordinaria et communia vel spiritualis iurisdictionis quae, ut plurimum, in Regestis adnotantur, sed praeclara tantum et extra communem ordinem, civilia praecipue et bellica, Cic. de Oratore, lib. I, cap. i et 2; Idem de Of- ficiis, I, 19. Caes. passim et Sall. Et sane, nemo adhuc censuit collationem alicuius beneficii, con- cessum privilegiura, gratias et favores exhibitos etiani privatis ignotisque personis, et aha huiusmodi, quibus Regesta maxima ex parte constant, quaeque a Pontificum ordinaria manant potestate, eorum res gestas esse {Imprese). Immo buUas et epistolas, potiusquam Pontificum res gestas continere, illis ad quos mittuntur, saepius veriusque rerum gerendarum normam esse dixerimus. Ouod autem ad xnoxiasteriorum attinet Regesta, quis umquam sanus sibi persuadeat, abbatum res gestas ab agrorum domorumve permutationibus donationibusve in notariorum rogitis exquiri posse? Monasteriorum enim et huiusmodi Regesta nil aliud nobis exhibent, quam contractus, donationes, venditiones, concessiones vel confirmationes privilegiorum, nomina personarum et locorum et simiHa, quae historiae studiosis et aliquatenus etiam philologiam colentibus, maximo sunt usui et adiumento ; ex his tamen fontibus rerum ab eis gestarura notitiam nemo hausit umquam.

Ex quibus omnibus consequitur Pontificum regesta in Archivo tantum romanae Curiae exsistere, perpaucis exceptis in publicis vel etiam privatis bibliothecis servatis. Quod si a sententia discedimus ab eruditis viris in lexicis unanimiter expressa, ut in sententiam concedaraus eorum qui Regesta idem ac res gestas esse aiunt, Pontificum Regesta ex unaquaque eorum bulla vel littera ut boletos puUulare cernemus, et hac illac cursare et regeri, prout vel vendentium aviditas vel eraentium exiget contentio. Sin .vero, ut demonstraviraus, a regerendo Regestis fuit noraen, et Regestorum notio ea est quae eruditis viris probatur, consequens est ea in Archivis tantura roraanae Curiae exstare, ita ut si ea destrui, quod Deus avertat, contingeret, Pontificum Regesta haberentur nuHibi. Vt enira talia iure censeri haberique valeant, non sufiicit mera eorum transcriptio, sed iilorura cum archetypo collatio a persona ad id legitime deputata, eorumque in romana Curia custodia, ita ut si inde asportari illegitime contingat, de eorum possit authenticitate dubium suboriri. Non diffitemur plures buUas vel litteras

XVI

Prolegoinena

Regesta pontificum Avenionensium num. 402 in aula inferiori servata, quibus adiecta sunt 80 circiter indicum volumina. Haec porro secundae seriei Re- gesta exhibent archetypa omnium fere Regestorum, quae postea in membranis conscripta et ad pontifices Avenionenses spectantia, in prima serie occurrunt. Quod vero membranacea Regesta, brevi temporis intervallo a nmiutarum sive archetyporum confectione, concinnata fuerint, et quidem in Provinciae finibus, clare perspicitur ahis missis, ex documento quod proferimus \

Avenionensia Regesta inter se forma non differunt; omnia exarata in charta bombycina, utpote minutis et archetypis concinnandis magis accom- modata. Haec Avenione usque ad annum 1784 sedem habuerunt in antiquo Pontificum palatio, et tandem Romam translata, in loco a rehquis Vaticanis Regestis distincto reposita fuerunt ^ Actorum autem et bullarum secundae seriei exemplaria in membranis Avenione confecta, et, post diuturnum quin- quaginta circiter annorum schisma, Romam, identidem iubentibus Ponti- ficibus, allata, una cum caeteris antiquioribus Regestis, post varios casus, anno 161 1, iussu Paulh V, in sedem quam adhuc obtinent, delata sunt

summorum Pontificum in pluribus Archivis et alibi authenticas exstare, quae in Vaticanis deside- rantur Regestis, quia deperditae, aut neglectae, vel quia ab illis quorum intererat, earum non fuit quaesita transcriptio. Istae tamen respectu illarum in Vaticanis Regestis exstantium, paucae nume- rantur. Et quamvis istae illas aequarent numero, vel excederent, quamdiu sparsae et authenticitate destitutae, ex iis quae monuimus, iure Regestorum nomine honestari minime posse contendimus. ' Arch. Aven. Rat. Cam., vol 150, fol. 115.

Eodem die (22 mens. febr. 1336) pro rasura duodenarum pargamenorum in quibus pargamenis fuit scriptum registrum litterarum apostolicarum secretarum et aliarum anni primi pontificatus do- mini nostri pape {Ben. XIT), per Magistrum Gasbertum de septem fontibus scriptorem domini nostri; et pro ligatura dicti registri, solvi dicto Magistro Gasberto LII sol. VI den. tur. grossorum.

^ Legazione di Avignone, del Filomarino, 1784, vol. XIII, pag. 28. — Dalla Segreteria di Stato — AirAbb. Bondacca, Vditore.

- Vmiliatosi a N. S. il ragguaglio deirattenzione usata dairAbbate Bondacca Vditore di V. S. nella riordinazione di cotesto Archivio Apostolico, e nella formazione delFlndice composto di tre grossi volumi gia qui trasmessi e deposti nel]'Archivio Vaticano, vuole S. S. che, a titolo di grati- ficazione, sieno pagati allo stesso abbate Bondacca Lire tremila da ritrarsi dalla Cassa Camerale, e che venga il medesimo altresi rimborsato di tutte e singole spese da Lui fatte nella gita a Marsiglia per assistere airimbarco delle casse de'molti volumi di BoUe apostoliche inviate a Roma. Sara quindi cura di V. S. di dar gli ordini opportuni, e corrispondenti a cotesto Tesoriere ad effetto che siano adempite pienamente le Pontificie determinazioni; ed attendendone il correlativo riscontro, resto augu- randole copiosa prosperita. _^ Roma, 24 novembre 1784.

3 Arch. Vatic.

Girolamo Scannardi Notaro di Camera apostolica, e Custode deirArchivio di essa Camera.

Avendo noi deliberato che li sopradetti libri {Pontijicum Regesta) essistenti al presente nelFAr- chivio di detta Camera si ponghino neirArchivio novo ordinato da noi presso la Bibliotheca Vaticana, dove si custodiscono d'ordine nostro molti altri libri delFistesse e simili materie che trattano li sopra- detti, et quelli fare dell'istessa natura, legge e natura delli detti che hora vi stanno, et il tutto accio piu condecentemente si conservino. Per tanto in virtu della presente di nostro moto proprio ecc. vi ordi-

Prolegoniena

XVII

Alia etiam ratione discerni Regesta possunt; et quidem iuxta varia negotia singulis papalibus Registratoribus assignata, ut sunt litterae ad episcopos, ad principes vel nobiles viros,. ad privatas personas, suppli- cationes ad Pontifices, acta papalis cum spiritualis tum civilis iurisdictionis et alia. Horum singulorum negotiorum acta in distinctas series distributa, proprie Regesta litterartmi, Regesta dullarum, Regesta stipplicatiommi etc. appellantur, eisque propria, in Archivo Vaticano, attributa est sedes. Cum autem Regesta, quae responsa, bullas vel epistolas Pontificum continent, ratione personae a qua emanant, et personarum ad quas mittuntur, et ne- gotiorum, quae, ut plurimum, ad universam spectant Ecclesiam, caeteris Regestis omnino praestent, factum est ut, cum Regesta simpliciter dicimus, h^ec postrema designentur.

Mittimus plures ahas Regestorum divisiones quas, subtihori potius quam utihori ratione, petere quis posset a chartae, characterum vel temporum va- rietate. Hoc unum monuisse sufficiat, generatim loquendo , membranam tantum adhibitam fuisse in Regestis usque ad Innocentium VI; quae vero inter eum et Clementem VII antipapam intercedunt, aha in charta bombycina, quae primum apparet in Clementis V niintitartmt fragmentis, aha in membranis sunt conscripta. A num. autem 301 Regestorum (Cle- mentis VII antipapae ann. XII) ad ultimum, num. 2019 signatum, (Sixti V) omnia in charta bombycina sunt exarata, eamdemque habent formam quam Avenionensia, cum primum Avenione mos invaluerit in huiusmodi charta et sub eadem forma papales htteras scribendi. lampridem in temporahbus ne- gotiis ad Romanam curiam pertinentibus, bombycinam chartam in usu fuisse constat ex hbris Collectorum decimarum et spoliorum, et ex Nicolai III

niamo facciate la consegna dessi libri a Balthassare Ansidei Custode della detta Bibliotheca Vaticana, con ]'assistenza del Rmo Card. Cesi et Hortensio de Rossi Commissario della nostra Camera, et con pigharne da esso Balthassare una o piu quietanze come a voi parera, etiam per mano di Notaro, poiche noi di simil moto proprio decretiamo che vi siano fatti buoni dalli Ministri et officiaH di detta Camera, et mai per alcun tempo da detti ministri o qualsivogha altra persona per simil consegna fatta, possiate esser molestato. Et perche per la vostra Custodia di detti Hbri che si consegneranno, et altri che resteranno in detto Archivio, vi fu consegnata dalla santa memoria di Clemente VIII nostro Prede- cessore et confirmata da Noi la provisione di dieci scudi d'oro in oro il mese, volendo noi provedere alla vostra indennita, vogHamo et ordiniamo che la detta provisione vi resti ne vi possi, per causa d'esser levati li sopradetti libri, in conto alcuno, ne sotto qualsivoglia pretesto, levare ne sminuire, poiche tale e mente nostra, non ostante qualsivogHa cosa in contrario, et in particolare la costituzione di Pio IV nostro Predecessore de regisirandis; alle quali tutte havendo li loro tenori con le derogatorie de d^rogatorie qui per espressi et inserti per questa volta sola et a questo effetto, espressamente deroghiamo.

Dal nostro Palazzo Apostolico, li 20 Dic. 161 1.

( Di niano det Papa )

Pavlvs papa V.

Regestum Cleiiieiilis Papae V. C

XVIII

Prolegoniena

libro Introitus et Exitus anni 1279 ' italico sermone conscripto. Sed, haec tetigisse, satis.

III. Pontificum Regesta in Vaticano Archivo asservata, a Pontificatu In- nocentii III initium sumunt, perpaucis tantum anteriorum Pontificum actis in membranis separatis superstitibus, saeculo X non antiquioribus. Inter haec adnumerare libet parvae molis Hbrum saeculi circiter XII ^ qui iure Regesti nomine gaudet, '-Ao^id.tm praecepta continet, ut tunc temporis ap- pellabantur, litteras vel privilegia, ad Tiburtinam ecclesiam spectantia. Pu- bhci hunc iuris nuper fecit ^ Aloisivs Brvzza Sodahs Barnabites, anno su- periore, reipublicae htterariae damno, e vivis ereptus. Verum quidem est duo priora primae seriei volumina exiguum referre numerum Htterarum lohannis VIII et Gregorii VII, At notandum, ea neque authentica neque in papaH curia regesta fuisse; quod, cum ex notula in fronte Regesti lohannis VIII, quam mox proferemus, tum patet ex forma scripturae am- borum codicum, in Beneventano Ducatu et praesertim in tabulario Casinensi usitatae. Litterarum autem forma in primo codice adhibita, [deneventana ap- pellata), ahquamdiu fuit in more romanae Curiae; quae postea ab Alexandro III ad initium Pontificatus Clementis V nobis praebet in BulHs et Regestis mona- chalis scholae (ut nonnuHi appellandam censent, quia a monachis scripto- ribus propagata et in ItaHa praecipue recepta) romanam Htteram (cuius forma a modernis ^ angularis nuncupatur), postea in gallicanam (sic enim in quodam Hbrorum inventario, circa id tempus concinnato, appehatur), Avenione immu- tatam; quod facile deprehenditur in Clementis V Regestis (paucis exceptis itaHca manu descriptis), et in omnibus avenionensibus archetypis, quae secundam Regestorum supradictam seriem vel divisionem constituunt. AHis postea characterum formis, ab extincto schismate ad Sixtum V, levibus iden- tidem et sensim mutationibus irrepentibus, Regestorum scriptores sunt usi.

Et sane mirari iure nemo potest, a monachis, qui antiquae sapientiae vo- luminibus exscribendis impigras soUertesque admoverunt manus, ex quibus tantus ad nos usque dimanavit thesaurus, altam quodammodo et traditam scripturae formam fuisse. Quam cum caHerent optime, iHi praesertim quibus conscribendorum codicum munus erat commissum, factum est plurimos ex ns ad pontificaHum Regestorum conscriptionem fuisse accitos. Inter plura quae afferre possemus, huius rei testimonium nobis suppeditat Reg. 32 (Clementis IV) fol. 1 35 <^ (( Frater GuiHehTius monachus ordinis cisterciensis

' Arch. Avenion. Ration. Camer. Vol. i. ^ Arch. Castri S. Angeli. Arm. XIII. 5, i.

3 Studi e Documenti di Storia e Diritto. Roma, Tipogr. della Pace, 1880-81. * Wattenbach, Anleitung, ecc. Gothisch, oder Mdnchschrift; pag. 33. 5 Predelli, Sulla Storia della Scrittura. Venezia 1881.

Prolegoniena

XIX

c( de Moris incepit scribere feria III post pascha istum librum ». In Reg. 22 (Innocentii IV) fol. 112. b, legimus c( Martinus (mon.) de Stans complevit (( librum istum )).

In lohannis VIII Regesti primo foho haec legitur notula. (( Liber fra- (( trum Casinensium assignatus per Berardum Canonicum basihce principis (( apostolorum domino pape )) ; a qua monemur eum in monasterio Casi- nensi conscriptum fuisse. Alterum vero eorum codicum, (cuius, Regestum num. 3 signatum, est exemplar saeculo XVI confectum), acta quaedam com- plectens Gregorii VII, ex eodem monasterio fuisse delatum, gravis est sus- picio; siquidem scripturae forma eadem est, qua memorati monasterii scri— ptores utebantur. Hoc tamen in comperto est, monachis in more fuisse ea Pontificum acta exscribere et servare, quae vel magis monasterio essent usui et propriis rebus inservirent, vel ahquam communis utihtatis vel negotii speciem praeseferrent. Ea propter ambo hi codices non omnes lohannis VIII et Gregorii VII referunt htteras, sed tantummodo earum delectum, mona- sterio vel scriptoris ingenio accommodatum.

Quonam autem tempore hi codices ex Casinensi in Vaticanam bibho- thecam migraverint, nobis certo non constat. Nonnuhi coniecturis, nimium quam par est, indulgentes, putarunt hos codices Leoni X a Casinensibus monachis dono datos, probe noscentes consuetudinem quae, ihos inter et Cardinalem lohannem de Medicis, postea Leonem X, intercesserat. In Vaticano Archivo praeclarum exstat documentum, eruditis viris forte adhuc incompertum, circa lohannis Medices votum monasticum habitum in- duendi in monasterio Casinensi, cum annum vix attigisset undecimum

' Reg. 691 (Innoc. VIII), fol. 17. — Innocentius etc. venerab. fratribus Archiepiscopo florentino et episcopo fesulano, salutem etc.

Cupientibus vitam ducere regularem apostolicum decet adesse presidium ut eorum pium pro- positum possint ad laudem divini nominis adimplere. Cum itaque, sicut accepimus, dilectus filius magister lohannes Laurentii de Medicis clericus florentinus notarius noster cupiat in monasterio Casinensi ord. S. Ben. nulJius dioc. romane eccl. immediate subiecto, una cum dilectis filiis illius conventu {sic), sub regulari habitu, virtutum domino famulari; Nos ipsum loh. in huiusmodi suo laudabili proposito confovere volentes, ipsumque loh. a quibuscumque excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a iure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existat, ad effectum presentium dumtaxat conse- quendum, harum serie absolvendum et absolutum fore censentes, motu proprio, non ad ipsius lohannis vel alterius pro eo nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate fra- ternitati vestre per apostolica scripta, motu simili, mandamus, quatenus vos vel alter vestrum eundem lohannem, si sit idoneus et aliud Canonice non obsistat, in eodem monasterio in monachum, auctoritate nostra, recipiatis, et in fratrem, sijaique regularem habitum iuxta ipsius monasterii consuetudinem exhi- beatis seu recipi et exhiberi faciatis, eumque ibidem sincera in domino caritate tractari, et nihilo- minus professionem regularem per ipsius monasterii monachos emitti solitam, ab eodem lohanne, si illam in vestris manibus sponte emittere voluerit, dicta auctoritate recipiatis et admittatis. Contra- dictores etc.

Datum Rome apud S. Petrum, 1486 pridie idus Martii, anno tertio.

XX

Prolegomena

Eum, monachum reapse fuisse et Sancto Benedicto vota nuncupasse non constat: immo contrarium videtur, cum, biennio post, ab eodem Innocentio ad Cardinalatus honorem vocatus fuerit, ea tamen conditione, ut, non nisi post annos tres in theologicis studiis emensos, illa dignitate frueretur. Eum postea monasterium Casinense adiisse, et eiusdem monasterii Abbatis Com- mendatarii dignitate fulsisse, extra aleam est positum; quam dignitatem abdicavit, ubi ad summi Pontificatus fastigium evectus fuit: quod se prae- stiturum antea, ut fama fert, promiserat, si ahquando Petri Sedem con- scenderet. Nec levi haec eis videbatur donationis coniectura fundamento niti, cum aequum esset credere, monachos in pristinum ius restitutos, nil sibi dignius Leonive acceptius praestare potuisse, quam ea Pontificum Regesta, quorum nec exemplar nec vestigium in Vaticana bibhotheca super- erat. Praeterea in ipso Vaticano Archivo documenta habemus in Arm. LXII voll. 46, 47, 48, 49, quae monachorum Casinensium singularis in Sedem apostohcam devotionis insigne praeseferunt. In istis quippe quamplurimae exhibentur Concihi Tridentini Patribus lectiones variae ex Casinensis Coe- nobii Mss. Bibhis latinis et hebraicis, ita fidehter et accurate expressae, ut voluntatem magis et studium hbenter offerentium, quam ahcuius obh- gationis hberationem demonstrent. Videsis apud Maium ' seriem plurimorum nunc in Vaticana bibhotheca codicum, qui a monachis Casinensibus uhro oblati Pontificibus per vices fuere. At donationis supradictae assertores latebant cum notula supra memorata, ex cuius scripturae forma manifeste evincitur codicem inter vaticana Regesta iam a saeculo XIV connume- ratum fuisse, tum inventarium " omnium papahum Regestorum, Avenione

' Spicileg. rom.

^ Arch. Aven. vol. 468, fol. 284 b. {mim. ant. CIV b)

Inventarium librorum, Registrorum, litterarum apostolicarum diversoruni dominorum Summorum Pontificum existencium {sic) Caniera subtus studium domini nostri pape in qua consuevit se indui {sic) quando intrabat Consistorium.

Et primo fuerunt ibidem reperti decem et novem libri papirei, continentes rubricas litterarum domini lohannis pape XXII suo tempore factarum, quorum aliqui sunt postibus sine pelle, et alii pergameno sine postibus cooperti.

Item quadraginta sex volumina papirea, cooperta postibus sine pelle, que continent Regestra Lit- terarum predictarum domini lohannis pape predicti.

Item septem quaterni papirei, cooperti pergameno continentes Rubricas litterarum domini Bene- dicti pape XII suo tempore fattarum. (sic)

Item octo libri papirei, cooperti pergameno, continentes Regestra litterarum prefati domini Bene- dicti pape.

Item duodecim libri papirei, cooperti perganieno, continentes Rubricas litterarum domini ClemeYitis pape Quinti tempore suo fattarum.

Item quadraginta unum volumina papirea, cooperta postibus sine pelle continentia Regestra litte- rarum dicti domini Clementis.

Item decem libri papirei, cooperti pergameno continentes Rubricas litterarum domini Innocentii pape VI.

Prolegomena

XXI

in thesauraria pontificia servatorum anno 1369, inter quae lohannis VIII Regestum recensetur. Re quidem vera, gallico notario qui inventarium con- fecit, forte, huic conscribendo regesto adhibitam characterum formam, quae Alpes numquam transiliit, non callenti, satis fuit volumen indicare verbis a Berardo mutuatis; scribit enim c( Item quidam Hber de pergameno coo- « pertus corio Albo, intitulatus in primo foho; Liber fratrum Casinensium c( assignattts per Berardum Canonicum basilice principis apostolorum, do— c( mino nostro pape ». De Gregorii VII Regesto in illo inventario nulla fit mentio; sed valde probabihter a primo dissociatum numquam fuit; nec censere hcet hoc sub sequentibus verbis dehtescere cc item ahus hber de c( pergamena, et de mala httera et ihegibih » cum, e contra, Gregorii VII Regestum inter perantiquos et optimae scripturae formae codices merito accenseatur.

Item decem et novem volumina papirea, cooperta postibus sine pelle, continentia Regestra litte- rarum prefati domini Innocentii pape VI.

Item quadraginta sextem {sic) libri in pergameno scripti, cooperti pergameno continentes Re- gestra litterarum domini lohannis pape XXII.

Item trigintaquatuor libri papirei, cooperti postibus sine pelle, continentes Regestra et rubricas litterarum patentium et clausarum, terras ecclesie Romane tangentium, de tempore dicti domini lohannis pape XXII.

Item quidam liber de pergameno, coopertus corio rubeo, continens processus et sententias habitos contra omnes nomen Vicariatus sedis apostolice in ytalia sine licentia assumentes, qui incipit in secundo folio nominum et finit in penultimo folio qtiat. de tempore prefati domini lohannis pape XXII.

Item quidam quaternus in pergameno scriptus, continens constitutiones dicti domini lohannis pape factas super taxatione litterarum apostolicarum Regestri, et notariorum ac abreviatorum qui incipit in secundo folio quod et finit in penultimo folio eis.

Item decem et novem libri de pergameno, continentes Regestra litterarum domini Benedicti pape XII, quorum septem €unt postibus et corio rubeo et alii pergameno cooperti.

Item sexaginta unum libri, in pergameno scripti cooperti aliqui postibus et corio, alii pergameno, continentes litteras domini Clementis pape VI.

Item viginti libri de pergameno, quorum aliqui sunt postibus et corio et alii pergameno cooperli continentes litteras domini Innocentii pape VI.

Item octo quaterni de pergameno, dissuti continentes Regestrum litterarum secretarum dicti domini Innocentii VI.

Item duodecim libri de pergameno tam parvi quam magni, quorum aliqui sunt pergameno et alii corio cooperti, continentes Regestra litterarum domini Innocentii pape tertii.

Item decem libri de pergameno tam parvi quam magni, cooperti pergameno, continentes Regestra litterarum domini Innocentii pape quarti.

Item novem libri tam parvi quam magni, cooperti pergameno, continentes Regestra domini Bo- nifacii pape VIII.

Item decem libri de pergameno, quorum unum postibus sine pelle et alii sunt pergameno coo- perti continentes Regestra litterarum domini Gregorii pape IX.

Item duo libri de pergameno, cooperti pergameno, continentes Regestra litterarum domini Gre- gorii pape X.

Item quinque Hbri de pergameno, continentes Regestra litterarum domini Honorii pape tertii. Item quatuor libri de pergameno, litterarum domini Honorii pape quarti Regestra continentes. Item septem Hbri de pergameno, Regestra litterarum domini Alexandri pape quarti continentes, €t unum volumen modicum papireum.

XXII

Prolegomena

IV. Cur autem Pontificum acta ante Innocentium III desiderentur, an- tiquitatis studiosos adhuc latet, cum nulla sint monumenta, quae de eorum vel conditione vel iactura eos certiores faciant. Procul dubio Pontiftcalis Vrbis commotiones, illa aetate, frequentes et subitae, procax libertas quae Italiae civitates miscebat, Antipaparum, Germanorum praesertim Impera- torum iniuria, electiones extortae, utriusque partis conatus Laterani potiundi, a quo papalis auctoritas in universum extenditur orbem, Romanorum Ponti- ficum hac illac peregrinationes, ut propriae consulerent incolumitati, caussae fuerunt vel occasiones direptionis et dispersionis plurium Regestorum sive actorum PontificaHum ante Gregorium VII. Neminem quoque latet quam aerumnosa Guiscardi fuerit Romae victoria; quippe qui a Laterano ad CoH- seum omnia igne et ferro vastaverit. Huc accedit quod eorum nuUum fere uspiam testimonium aut mentio occurrat, Hcet id in Pontificum Scriptorumve

Iteni quatuor Hbri de pergameno, continentes Regestra litterarum domini Nicolai pape tertii. Item quinque libri de pergameno, continentes Regestra litterarum domini Nicolai pape quarti. Item tres libri, de pergameno, continentes Regestra litterarum domini Vrbani pape quarti. Item magnus liber continens Regestra domini Benedicti pape XI.

Item alius liber coopertus postibus sine pelle continens Regestrum litterarum domini lohannis pape XXI.

Item alius liber de pergameno, continens Regestrum litterarum domini Innocentii pape quarti. Item duo libri de pergameno, cooperti postibus sine pelle continentes Regestrum domini Cle- mentis pape quarti.

Item parvus liber de pergameno, qui intitulatur desuper articuli erronei Armeniorum u]timo ordinati. Item duo quaterni de pergameno, continentes constitutiones super ordinatione fratrum mino- rum fattas. (sic)

Item tres quaterni de pergameno, continentes quasdam litteras domini Clementis pape VI.

Item quidam liber papireus, copertus corio rubeo continens tabulam quarumdam Epistolarum.

Item duo libri de pergameno, continentes Regestra domini Martini pape IIII.

Item in quadam capsa sapinea sine sera, existente in dicta camera, fuerunt reperti novem magni libri de pergameno, quorum quatuor sunt corio viridi et alii corio rubeo cooperti continentes Regestra litterarum domini lohannis pape XXII.

Item quatuor magni libri de perganieno, quorum duo sunt corio viridi et ahi duo corio rubeo cooperti, continentes Regestra litterarum domini Vrbani pape quinti.

Item quatuor libri papirei, continentes Rubricas diversarum litterarum summorum Pontificum.

Item Breviarium magnum notatum, coopertum corio albo quod incipit in secundo ioXxo post. kal. tit (?), et finit in penultimo folio cum.

Item quidam Hber coopertus postibus sine pelle, qui dicitur Margarita per versus incompletus, qui incipit in secundo foHo tores, et finit in penultimo foHo in fine versus rathias.

Item parvus Hber continens Epistolam ysidori pape, coopertus corio albo, qui incipit in secundo folio axysi et finit in penultimo foHo Verita.

Item aHus Hber intitulatus desuper decretum abreviatum qui incipit in secundo foHo IXprobat, et finit in penultimo foHo actiones.

Item duo quaterni de pergameno, continentes Regestra quarumdam Htteraruni apostoHcarum.

Item in quadam aHa Capsa sapinea cum sera, reperti fuerunt novem quaterni de pergameno dissuti continentes copiam diversarum Htterarum.

Item quidam magnus Hber de pergameno, sine coopertura continens processus super facto fratris Petri de corbario Antipape factas.

Prolegomend

xxiir

litteris, post Gregorium VII, peropportunum accidisset. A Guiscardo ad In- nocentium III, centum circiter annos, si non continenti, subcesiva saltem, Roma gavisa est pace: et nihilo secius, nullum, ut diximus, ante Inno- centium III exstat in Archivo Regestorum vestigium. Sciendum tamen nonnullos antiquos Scriptores, quae desiderantur, commemorare Regesta. Ex. gr., Petrus Diaconus Casinensis in suo hbro De Viris ilhtstribtis asserit Leonem Cardinalem, cum monachum Casinensem ageret, Regesti Vrbani II auctorem fuisse; et Gelasium II ex Caietanorum famiha, et monachum Casi- nensem, eodem modo PasquaH II ab epistohs fuisse. Honorius III plura post Gregorium VII, papaHa Regesta ad suam usque aetatem commemorat, quod etiam in Gregorii IX Htteris interdum occurrit.

In epistola 126, Regesti 9, Honorius III, A. Priorissae et Sororibus Monacortmi S. lacobi de Monte Mattro, scribit: c( Nos igitur quibusdam

Item quidam liber de pergameno sine coopertura, continens Regestrum litterarum domini Inno- centii pape.

Item quidam liber de pergameno coopertus corio albo intitulatus in primo folio liber fratrum Cassinensium assignatus per Berardum canonicum basilice principis apostolorum domino nostro pape.

Item alius liber de pergameno, et de mala littera et illegibili, coopertus corio sine postibus intitulatus in primo folio, hic est liber sancte Marie Nove.

Item in eadem camera fuit reperta una cathedra de sapineo subtus cordata, cum Cussino fustaneo et vivo panno de serico, auro vetato et operato in longo.

Item alia Cathedra fustea Pontificalis cum IIII capitibus leonum in parte superiori.

Que omnia et singula prout in presenti cartulario videlicet in CVI foliis precedentibus, isto incluso, scripta et designata sunt prefatus Reverendus pater et dominus dominus G. Magalonensis Episcopus domini nostri pape Thesaurarius, se habuisse et recepisse a prefato domino Cardinali lerosolimitano re- cognovit, una cum quodam magno Instrumento in quatuor pellibus pergamenis conglutinatis composito atque facto manu magistri Andree Fabri notario auctoritate Apostolica et Imperiali, continente in se diversas obligationes factas per nonnullos homines ac Vniversitatem Comitatus Venayssini, scilicet de arnesiis sive Artilheria ipsis Vniversitatibus traditis per supradictum dominum Cardinalem, pro defen- sione comitatus eiusdem, quod Instrumentum factum est sub anno a nativitate Domini MCCCLXVIII Indictione VI die IIII mensis martii et incipit in tertia linea Pho, et finit in eadem Guillelmo; et incipit in penultima linea dticmiduvi, et finit in eadem condojnino.

Item et quodam parvo Instrumento scripto et recepto manu magisti'i lohannis portanerii notarii, etiam sub anno predicto die XIII mensis novembris, quod incipit in secunda linea anno et finit in penultima linea singnavi. Continente quomodo Reverendus in Christo pater dominus Robertus Episcopus Senecensis Vicarius Episcopatus Mimatensis pro domino nostro papa, habuit a diclo comino Cardinali de consensu prefati domini Thesaurarii dominorum Mauritii de Barda et Guillelmo Atrebatensis cle- ricorum Camere apostolice. Videlicet unam mitram cum smaltis de lontono et crosam argenti estimatam ad C. florenos auri.

Acta et recitata sunt hec Avinione in predicto palacio apostolico in magno deambulatorio supra audientiam, presentibus venerabilibus et religiosis viris dominis Reverendo lordani Precentore Nemau- sensi et Vicario Magalonensi et Berengario de Salvio priore Ecclesie Beate Marie de Tabulis montis populi, ac magistris Bernardo PelHcerii de Cavallione et Rodulpho Noyron auctoritate apostolica et Imperiah' notariis, Meque lohanne Surrelli clerico Senonensis Diocesis publico, auctoritate predicta apo- stolica et Imperiali, notario qui hec scripsi — Anno a nativitate Domini MCCCLXIX, IIII die mensis Maii indictione VII, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Vrbani pape V, anno VII.

XXIV

Prolegojtiena

c( litteris felicis memoriae Alexandri pape predecessoris nostri diligenter in- c( spectis, in quibus etc. )). In ep. 476; Abbati et fratribus S. Mariae de (.(. Vrano Camaldtdensis ordinis; c( In Regesto noni anni felicis memorie « Alexandri pape III predecessoris nostri sic perspeximus contineri, » etc. In ep. 796, Roderico Archiepiscopo et Capititlo Toletano. (( Supplicasti (( nobis, frater Archiepiscope, ut, cum in Regestis Romanorum Pontificum (( quedam contineantur munimenta ecclesie Toletane, illa conscribi et tradi tibi (( sub bulle nostre munimine faceremus, ne, Regestis ipsis perditis casu fortuito, (( aut vetustate consumptis, ius ipsius ecclesie contingat cum pereuntibus de- (( perire. Nos igitur tue sollicitudinis providentiam commendantes, presentium (( significatione, testamur quod in Regestis felicis recordationis Vrbani pape (( secundi predecessoris nostri scriptum est de bone memorie Bernardo To- (( letano Archiepiscopo in hec verba. Hoc tempore, Toletanus Archiepiscopus (( Bernardus Romam ad dominum papam Vrbanum veniens etc. ».

Eideni ep. 797; .... quod in Regestis felicis recordationis Adriani quarti, Anastasii quarti et Alexandri III Romanorum pontificum predecessorum nostrorum continentur httere, etc.

Eidein ep. 798; .... quod in Regestis feHcis recordationis Pascahs secundi predecessoris nostri continentur Httere in hec verba. Bernardo To- letano primati et episcopis qtti legionensi concilio interfuerunt. Magnam in Burgensi ecclesia perturbationem evenisse cognovimus etc.

Eidem ep. 799; .... quod in Regestis fehcis recordationis Gelasii se- cundi et Lucii secundi Romanorum Pontificum predecessorum nostrorum, continentur httere, etc.

Eidem Arckiepiscopo eadem petenti, Honorii III ep. 796 exemplar mittit Gregorius IX ep. 201, (Reg. 19).

Non praetereundum tamen, Innocentium III, qui audax homo fuit etmagni cordis, ut verbis utamur Fr. Sahmbene in eius chronica \ ad quaeque grandia natum, nova pontificiam CanceUariam disciphna instruxisse, novasque condi- disse leges per quas Regestorum tutelae prospiceretur et incolumitati. Nec in- verosimile est, eis in Vaticano excipiendis, novam statuisse sedem, Praedeces- sorum actis in Lateranensi Patriarchio et ahbi rehctis: quod etiam coniicere hcet ex Eugenii IV epistola ad Rosehum, XII kal. iul. 1441; ((. . . hbros . . . ad (( sanctam romanam ecclesiam spectantes, a fel. rec. praedecessoribus nostris (( quibusdam romanis pontificibus ab alma urbe roma et Archivis celeberrima- (( rum lateranensis et s. Petri ecclesiarum ad partes Avenionenses ahaque loca

' Haec edidit Petrus Fiaccadori, Parmae anno 1857, pluribus mendis et lacunis scatentia ex Codice Bibliothecae Vaticanae sign. n. 7260: pro verbis supra memoratis, editor parmensis posuit, homo generosus fuit et mag dis.

Prolegomena

XXV

« olim fuisse portatos ». Et, nostra adhuc aetate, in Lateranensis Basilicae Archivo plura summorum Pontificum Regesta asservantur. Compertum est equidem anno 1307 illam incendio absumptam; et in continenti Pa- triarchio, si qua adhuc servabantur Regesta, non abs re est coniicere aliqua ex eis tunc incensa vel direpta fuisse. Sunt etiam qui Regestorum iacturae Asisinates insimulant. Tradunt enim historiae scriptores ' eos , specie belli adversus Perusinos gerundi, (1320) violenter papalem diripuisse the- saurum qui in conventu S. Francisci Asisii custodiebatur, in quo ah- quorum etiam CardinaHum pecuniae sepositae fuerant cumque antiquiora Regesta eo custodienda, Perusio anno 1309 missa fuissent ^ censent ea fere omnia communi direptione fuisse dispersa. Consulto autem fere omnia dicunt, nam quae Innocentium III (1198-1216) praecedunt, tantummodo desiderantur. Haec Regestorum direptionis coniectura non sublesto videtur niti fundamento, cum noverimus aliquos hbros bibhothecae conventus Asi- sinatis, cui scripturae et Regesta erant concredita, nuper repertos fuisse contectos fragmentis quibusdam mimitartini Regesti Innocentii IV, in quibus scripta sunt capitula accusationum contra Fridericum II in ConciHo lugdu- nensi. Ex quo non modo certum eruitur argumentum Regesta oHm Asisii asservata fuisse, sed probabile etiam, eorum aHqua ibi fuisse vel absumpta vel dispersa, cum ipsius Innocentii III acta annorum X, XI, et XII in desiderio eruditis viris usque adhuc fuerint, Hcet ea, antiquitatis investigator diHgentis- simus Balvzivs, in lucem ediderit. Die enim quarta ianuani anni mox incoepti, nobiHs vir Comes de Ashbvrnham unus ex AngHae primoribus, in suae erga romanam ecclesiam devotionis pignus, eius Pontificis Regestum archetypum, memoratorum annorum actus referens, iampridem a sua distractum sede, mu- nificentia regaH magis quam privata, Leoni XIII laetissimus obtuHt. Sicque factum est ut romana ecclesia denuo unius ex iHustrioribus suis Pontificibus Regesti non exiguam partem, in Vaticano deponendam Archivo, reciperet ab eo quem, non multos ante annos, pia Mater in sinum suum laetanter exceperat. Accedit quod in pubHca bibHotheca Perusii Asisio finitimi, iam inde a saecuH huius initio, servatur codex signatus E. 50, sex constans quaferms, in unum, ex duobus voluminibus, compactus. Duo prima quaterna delectum continent Htterarum et negotiorum quae intercesserunt inter Gregorium IX et Fride- ricum II ecclesiae romanae et popuH christiani iura conculcantem, et ItaHae ac Alamanniae, hac super re, civitates; medium eorum desideratur; qua- tuor reHqua formulas continent Htterarum papaHum pro diversis negotiis

' ViLLANi, lib. 9. c. 102, et alii passim.

^ Arch. Vaiic. Instruni. vtiscell. et Arch. perus. Act. Decemvir. In appendice aliqua super hoc facinore, duce Mutio, patrato, subnectimus documenta. Vide num. I. ^ Reg. 57, {Clem. V) f. 277

Regestum Clemeiilis Papae V. d

XXVI

Prolegomena

a Magistro Ricardo de Pofis accommodatas , et ex eis duo saltem qua- terna desunt. Novissima huius codicis verba haec sunt ; Explicit summa Magistri Ricardi de Pojis, ctmts anima requiescat in loco dei, anno domini millesimo trecentesimo secundo, indictione XV mense Maii, pon- tificatus domini Bonifatii pape anno octavo.

Vtriusque codicis aetas eadem est, nempe saec. XIII, scriptor autem non idem. Quonam tempore et quomodo hunc codicem perusina biblio— theca adepta fuerit, fama fert illum ex Asisinate S. Francisci Conventu ab ahquo extractum, ab aUo postea emptum, tandem hoc saeculo ineunte in eam receptum fuisse. Huiusmodi codices seu regesta sunt etiam in Tabu- lario Vaticano; htteras enim quae ahquod insoHtum vel grave referrent negotium, solebant romanae curiae scriptores ex comuni seu magno Re- gesto excerpere, et in ahud regerere et